[ P o e t a l a u r e a t u s ] ARTHUR RIMBAUD







Me fabulosæ Volture in Apulo
Nutricis extra limina Pulliæ
Ludo fatigatumque somno
Fronde nova puerum palumbes
Texere . . .
. . . ut premerer sacra
Lauroque collataque myrto
Non sine Dis . . .
(Horatii Carmina III, 4, 9)
_________________________



Ver erat, et morbo Romæ languebat inerti
Orbilius: dira tacuerunt tela magistri,
Plagarumque sonus non jam veniebat ad aures,
Nec ferula assiduo cruciabat membra dolore.
5Arripui tempus: ridentia rura petivi
Immemor; a studio moti curisque soluti
Blanda fatigatam recrearunt gaudia mentem.
Nescio qua læta captum dulcedine pectus
Tædia jam ludi, jam tristia verba magistri
10Oblitum, campos late spectare juvabat
Lætaque vernantis miracula cernere terræ.
Nec ruris tantum puer otia vana petebam:
Majores parvo capiebam pectore sensus:
Nescio lymphatis quæ mens divinior alas
15Sensibus addebat: tacito spectacula visu
Attonitus contemplabar: pectusque calentis
Insinuabat amor ruris: ceu ferreus olim
Annulus, arcana quem vi Magnesia cautes
Attrahit, et cæcis tacitum sibi colligat hamis.

20Interea longis fessos erroribus artus
Deponens, jacui viridanti in fluminis ora
Murmure languidulo sopitus, et otia duxi
Permulsus volucrum concentu auraque Favoni.
Ecce per ætheream vallem incessere columbæ
25Alba manus, rostro florentia serta gerentes
Quæ Venus in Cypriis redolentia carpserat hortis.
Gramen, ubi fusus recreabar, turba petivit
Molli remigio: circum plaudentibus alis
Inde meum cinxere caput, vincloque virenti
30Devinxere manus, et olenti tempora myrto
Nostra coronantes, pondus per inane tenellum
Erexere. . . cohors per nubila celsa vehebat
Languidulum rosea sub fronde: cubilia ventus
Ore remulcebat molli nutantia motu.
35Ut patrias tetigere domos, rapidoque volatu
Monte sub ærio pendentia tecta columbæ
Intravere, brevi positum vigilemque reliquunt.
O dulcem volucrum nidum! Lux candida puris
Circumfusa humeros radiis mea corpora vestit:
40Nec vero obscuræ lux illa similima luci,
Quæ nostros hebebat mixta caligine visus:
Terrenæ nil lucis habet cælestis origo!
Nescio quid cæleste mihi per pectora semper
Insinuat, pleno currens ceu flumine, numen.

45Interea redeunt volucres, rostroque coronam
Laurea serta gerunt, quali redimitus Apollo
Argutas gaudat compellere pollice chordas.
Ast ubi laurifera frontem cinxere corona,
Ecce mihi patuit cælum, visuque repente
50Attonito, volitans super aurea nubila, Phoebus
Divina vocale manu prætendere plectrum.
Tum capiti inscripsit cælesti hæc nomina flamma:
«Tu vates eris!» In nostros se subjicit artus
Tum calor insolitus, ceu, puro splendida vitro,
55Solis inardescit radiis vis limpida fontis.
Tunc etiam priscam speciem liquere columbæ:
Musarum chorus apparet, modulamina dulci
Ore sonans, blandisque exceptum sustulit ulnis,
Omina ter fundens, ter lauro tempore cingens.

_________________________

6 novembre 1868
RIMBAUD ARTHUR,
externe libre du collège de Charleville,
né à Charleville le 20 octobre 1854.

Um comentário:

Ícaro disse...

ôpa!!!
será que poderia passar esse texto ([ P o e t a l a u r e a t u s ] ARTHUR RIMBAUD)traduzido ??

ficaria muito grato !! abraço !!

ícarotoka@gmail.com